monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > 'versipellis' in 'Gesta regum Anglorum, p3, p2, . . .'
>>> Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, LIBER TERTIUS., DE DUOBUS CLERICIS SOCIIS.

. . . HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  § 229. Robertus alter filius Ricardi secundi, postquam septem annis gloriose ducatum Normanniae tenuit, Ierosolymam pergere mentem appulit. 2  Habebat tunc filium septennem, ex concubina susceptum, cuius speciem in choreis saltitantis forte conspicatus, non abstinuit quin sibi nocte coniungeret; deinceps unice dilexit, et aliquandiu iustae uxoris loco habuit. 3  Puer ex ea editus (A. D. 1028). 4  Willelmus a nomine abavi dictus: cuius magnitudinem futuram matris somnium portendebat, quo intestina sua per totam Normanniam et Angliam extendi et dilatari viderat; ipso quoque momento quo, partu laxato, in vitam effusus pusio humum attigit, ambas manus iunco, quo pavimenti pulvis cavebatur, implevit, stricte quod corripuerat compugnans. 5  Ostensum visum mulierculis, laeto plausu gannientibus; obstetrix quoque fausto omine acclamat puerum regem futurum § 230. Paratis ergo omnibus quae Ierosolymitani itineris viaticum informarent, apud Fiscannum concilium proceribus indicitur. 6  Ibi, iubente patre, in nomen et fidem Willelmi ab omnibus iuratur: Gislebertus comes tutor pupilli constituitur; tutela tutoris regi Francorum Henrico assignatur. 7  Roberto coeptam viam expediente, Normanni omnes communi umbone patriam per sua quisque munimenta tutari, parvum herum ex amore venerari. 8  Stetit haec fides usque ad famam obitus eius; qua ubique gentium disseminata, cum fato mutatus amor: mox quisque sua munire oppida, turres agere, frumenta comportare, causas aucupari quibus quamprimum a puero dissidium meditarentur. 9  Inter haec ille, haud equidem reor sine Dei auxilio qui eum tanto principaturum praeviderat imperio, tutus adolescebat; cum solus pene Gislebertus aequum et bonum armis defensitaret suis. 10  Caeteri studiis partium agebantur. 11  Iam vero interfecto Gisleberto a Radulpho patruele suo, ubique caedes, ubique ignes versabantur. 12  Clarissima olim patria, intestinis dissensionibus exulcerata, pro latronum libito dividebatur, ut merito posset querimoniam facere, Vae terrae cuius rex puer est! At ille, ubi primum per aetatem potuit, militiae insignia a rege Francorum accipiens, provinciales in spem quietis erexit. 13  Sator discordiarum erat Guido quidam, Burgundus a patre, nepos Ricardi secundi e filia; infantiam cum Willelmo cucurrerat, tunc quoque ianuas adolescentiae pariter urgebant. 14  Convictus familiaritatem, familiaritas amicitias paraverat. 15  Huc accedebat quod ei Brionium et Vernonium castella dederat, nihil pro consanguinitate negandum putans. 16  Horum Burgundus immemor, affictis criminibus quibus id merito facere videretur, abalienavit bnf6048.106 se a comite. 17  Longum est et non necessarium si persequar quae hinc inde acta, quae castella capta: repererat enim perfidia socios Nigellum vicecomitem Constantini, Rannulfum vicecomitem Baiocensem, Haimonem dentatum, avum Roberti qui nostro tempore in Anglia multarum possessionum incubator extitit. 18  Cum his per totam Normanniam grassabatur praedo improbissimus, inani spe ad comitatum illectus. 19  Necessitas regem tutorem excivit ut desperatis partibus pupilli succurreret. 20  Itaque paternae benevolentiae recordatus, quod eum favore suo in regnum sublimaverat, apud Walesdunas in defectores irruit: caesa illic multa eorum millia; multi fluminis Olnae rapacitate intercepti, quod, in arcto locati, equos ad transvadandos vortices instimularent. 21  Guido, vix elapsus, Brionio se recepit: inde per Willelmum expulsus, non ferens probri famam, ultro Burgundiam, nativum scilicet solum, contendit. 22  Nec ibi inquietus animus quietem invenit: nam a comite illius provinciae, fratre suo Willelmo, quem insidiis impetiverat, fugatus, incompertum quem finem habuit. 23  Nigellus et Radulfus in fidem recepti: Haimo in acie caesus, cuius insignis violentia laudatur quod ipsum regem equo deiecerit; qua re a concurrentibus stipatoribus interemtus, pro fortitudinis miraculo regis iussu tumulatus est egregie. 24  Tulit huius gratiae stipendium rex Henricus a Normanno domino contra Gaufredum Martellum apud Molendinum Herle, quod castrum in Andegavensi regione est, summa vi adiutus; nam iam in virile robur excreverat, maioribus natu et pluribus solus metuendus, solus caput discriminibus inferre, solus vel cum paucis in confertissimos diversae partis insilire: quapropter ab illa expeditione laudatae fortitudinis specimen, et amicitiarum apud regem culmen, retulit; adeo ut, quasi paterno consilio, saepe admoneret ne ad pericula promptus vitam suam despiceret, quae esset Francis decori, Normanniae tutamento, utrisque exemplo. 25  bnf6047.81 § 231. Eo tempore erat comes Andegavorum Gaufredus cognomento Martellus, quod ipse sibi usurpaverat quia videbatur sibi felicitate quadam omnes obsistentes contundere. 26  Denique dominum suum, comitem Pictavensem, aperto marte cepit (A. D. 1034), ferreisque vinculis innodatum ad ignobiles pacis conditiones adduxit; Burdegala et confinibus urbibus cederet, de caeteris annuum vectigal pensitaret: sed ille, ut creditur, pro ferri iniuria et ciborum inedia, beneficio opportunae mortis post triduum perpetuae ignominiae exemptus est. 27  Tum Martellus, ne quid deesset impudentiae, novercam defuncti matrimonio sibi copulavit, fratres in tutelam recipiens quoad possent principatui regendo sufficere. 28  Mox Theodbaldi Blesiensis comitis ingressus limites, urbem Turonicam obsedit: ipsum, civibus suis auxilium ferre volentem, consortio aerumnae implicuit; siquidem captus Theodbaldus, et in ergastulo reclusus, urbem sibi omnibusque suis haeredibus in posterum abiuravit. 29  Pudendam miseriam hominis quis dixerit? ut, pro ambitione quantulaecunque vitae, tantae urbis dominio successores suos perpetuo fraudaret; licet severiores plerumque aliorum arbitri simus, quam ipsi nobis consulere noverimus si forte in talibus deprehensi fuerimus. 30  Ita Martellus, tantarum virium augmento turgidus, etiam Normannum comitem Alentii castelli possessione vellicavit, pronis in perfidiam habitatoribus. 31  Qua is irritatus iniuria, par pari retulit; et Danfruntum, quod erat tunc comitis Andegavorum, obsidione coronavit: nec mora, obsessorum querelis commonitus Gaufredus, non segnis advolat innumero stipatus milite. 32  Nuntio advenientis accepto, Willelmus Rogerium de Monte Gomerico, et Willelmum filium Osberni, exploratum mittit: illi, pro alacritate iuventae, brevi multa milliaria progressi, equitantemque Martellum conspicati, certiorem bnf6048.107 de domini sui audacia faciunt. 33  Ille contra fremere, immania minari, postridie se illuc venturum, ostensurum mundo quam praestet in armis Andegavensis Normanno; simul, eximia arrogantia, colorem equi sui, et armorum insignia, quae habiturus sit, insinuat. 34  At exploratores, non minori fastu eadem de Willelmo denuntiantes, regrediuntur, et suos in certamen accendunt. 35  Haec ideo seriatim retuli, ut Martelli tumor legentibus elucesceret. 36  Caeterum, nihil tunc de solita magnanimitate ausus, antequam in manus veniretur terga ostendit. 37  Quo audito, Alentini se dedidere, pacti membrorum salutem: post etiam Danfruntini feliciora signa secuti. 38  § 232. Posterioribus annis rebellavit Willelmus comes de Archis, patruus eius sed nothus, a primis auspiciis ducatus infidus et versipellis; nam et in obsidione Danfronti clam profugerat, et multis saepe animi sui latebras aperuerat. 39  Quapropter Willelmus quibusdam, quos fideles falso arbitrabatur, firmitatem castelli commiserat; verum ille astu quo callebat, multa largiendo, plura pollicendo, in suas partes eosdem traduxit. 40  Munitione igitur potitus, bellum domino suo denunciavit. 41  Ille solito more alacerrime Archas obsedit, dissuadentibus amicis; palam professus, nihil latrones ausuros si in conspectum eius venissent. 42  Nec promissio fide caruit; namque plusquam trecenti milites, qui pabulatum et populatum processerant, eo pene solo conspecto, intra munitiones refugere. 43  Dux sine sanguine rem peragere volens, obfirmato contra Archas castello ad alia quae magis urgebant bella conversus est: simul quia sciebat regem Francorum, iam pridem, nescio qua simultate, sibi infensum, ad opem obsesso ferendam adventare; namque praedicandi moderaminis consilio, quamvis iustiorem causam habere videretur, cum eo decernere ferro cavebat, cui et pro sacramento et pro suffragio obnoxius erat. 44  Reliquit tamen primates aliquos qui impetum regium tardarent; quorum astutia insidiis exceptus, Isembardum Pontivi comitem coram se obtruncari, Hugonem Pardulfum capi, merito ingemuit. 45  Nec multo post, eo dulcem Franciam, quia res male cesserat, repetente, comes Arcensis, fame tabidus et vix ossibus haerens, deditioni consensit, ad exemplum clementiae, ad indicium industriae, vi ae et membris reservatus. 46  Huiusce obsidionis intervallo populus castri quod Molendinis dicitur, exolescens, ad partes regis incentore quodam Galterio transiit. 47  Imponitur ibi non segnis militum manus, praefecto Guidone, fratre comitis Pictavensis. 48  Is aliquantis diebus sedulo militiae munia exsecutus est; verum crebrescente fama Arcensis victoriae, Franciam elapsus, non leve incrementum accessit ducalis gloriae. 49  § 233. Nec rex Henricus otio indulsit, quin grunniret exercitus suos ludibrio fuisse Willelmo; coactis itaque omnibus viribus, et copiis bipartitis, totam inundavit Normanniam: ipse de parte Galliae Celticae, quae inter Garumnam et Sequanam fluvios iacet, quidquid militum erat suo ductu trahens; Odonem fratrem populo Galliae Belgicae, quae est inter Renum et Sequanam, praeficiens. 50  Eodem modo Willelmus suos, qua poterat animositate, divisit iuxta regis castra sensim obambulans, quae iam in Ebroicensi pago metabatur, ut nec cominus pugnandi copiam faceret, nec provinciam coram se vastari sineret. 51  Duces eius, Robertus comes Aucensis, Hugo Gornacensis, Hugo Montis fortis, Willelmus Crispinus, ad castellum quod Mortuum mare vocatur, infestis signis contra Odonem constitere. 52  Nec ille pro numero bnf6048.108 militum, quo tumebat, moram pugnae fecit, sed parumper resistere ausus, mox impetum Normannorum non ferens, terga nudavit, omen fugae primus auspicatus: ibi dum Guido Pontivi comes studiosius ultioni fratris intendit, captus, fatalem familiae suae manum exhorruit; praeterea plures alii, praecellentes operibus, turgentes maiorum natalibus. 53  Hunc successum, ex advenientibus cogbnf6047.82nitum, Willelmus circum regis tentoria nocte intempesta praeconari curavit; quo audito, post aliquot dies quos in Normannia egit, refugit in Franciam: nec multo post tempore, discurrentibus utrobique nuntiis, pacifice conventum ut regii captivi absolverentur, comes erepta vel eripienda Martello iure vendicaret legitimo. 54  § 234. Longum est et non necessarium referre quantae inter eos contentiones versatae sunt, quomodo Willelmus semper superiorem manum retulerit. 55  Quid quod inaestimabili praesumptione fortitudinis nunquam subito, nec nisi praenuntiata die, illum aggredi dignatus, nostri temporis morem animi magnitudine contempserit? Illud quoque praetereo, quod, iterum ruptis amicitiis, rex Henricus Normanniam ingressus, per pagum Oximensem usque ad fluvium Divae pervenerit, iactitans solum oceanum progressioni suae esse obstaculum: verum Willelmus, qui se videret propter fidei dissimulationem immoderate premi, tunc tandem consciae virtutis arma concutiens, regias copias, quae circa flumen erant, (nam pars paulo ante, eius adventu audito, transvadaverat,) tanta internicie cecidit, ut nihil postea Francia plus metuerat quam Normannorum ferociam irritare. 56  Terminum discordiarum fecit properata mors Henrici, nec multo post Martelli. 57  Rex moriens Baldewino comiti Flandriae tutelam admodum parvuli Philippi filii delegavit. 58  Is erat fide et sapientia aeque mirandus, praeviridantibus membris incanus, praeterea regiae sororis connubio sublimis: filia eius Mathildis Willelmo iamdudum nupserat; foemina nostro tempore singulare prudentiae speculum, pudoris culmen. 59  Hinc factum est, ut pupilli et generi mediator tumores ducum et provincialium salubri proposito compesceret. 60  § 235. Sed, quia totiens Martelli se occasio ingessit, genealogiam comitum Andegavensium, quam relatoris nostri memoria attigit, transcurram, praefata diverticuli venia. 61  Fulco antiquior, pluribus annis, usque ad senium, illum moderatus comitatum, multa fecit industrie, multa egregie. 62  Unum omnino est quo eum notari audierim, quod Herbertum comitem Cenomanensem, Sanctonas sponsione urbis illectum, in medio colloquio ab apparitoribus arctari, et quibus placuit conditionibus irretiri fecit. 63  Caetera sanctus et integer, extremis fere annis filio saepe dicto Gaufredo principatu vivens cessit. Ille in provinciales (immane!) quam dure, in ipsum collatorem honoris quam superbe actitans, iussusque magistratum et fasces deponere, adeo sibi arrogavit ut contra patrem arma sumeret. 64  Tunc senis frigidus iam et effaetus sanguis ira incaluit, filiumque iuveniliter insultantem paucis diebus maturiori consilio adeo infregit, ut, per aliquot milliaria sellam dorso vehens, pronum se cum sarcina ante pedes patris exponeret. 65  Ille, cui vetus animositas adhuc palpitaret, assurgens, et pede iacentem pulsans, « Victus es, tandem victus, » ter quaterque ingeminat: superfuit victo spiritus, et quidem egregius, ut responderet, « Tibi pater soli, quia pater es, victus; caeteris omnibus invictus sum. 66  bnf6048.109 » Hoc relatu tumentis animus emollitus, patriaque pietate verecundiam prolis consolatus, principatui restituit; monitum ut maturius se ageret, provincialium fortunas et pacem suum esse decus ad extraneos, commodum ad domesticos. 67  Eodem anno veteranus, et saecularibus stipendiis emeritus, iam de animae viatico cogitans, Ierosolymam adiit: ibi a duobus servis, sacramento adactis ut quod iuberet facerent, per publicum ad sepulchrum Domini nudus, inspectantibus Turchis, tractus est; alter restem ligneum collo eius intorserat, alter flagris terga expoliati urgebat. 68  Inter haec ille clamabat, « Accipe, Domine, miserum Fulconem, periurum tuum, fugitivum tuum; confessam dignare animam, Domine Iesu Christe. 69  » Nec tamen quod desiderabat tunc impetravit; sed, domum placide regressus, post aliquot annos obiit. 70  Filii eius Gaufredi praeruptam audaciam superior narratio patefecit. 71  Is moriens Gaufredo, sororis filio, haereditatem suam contradidit, sed industriam saeculi transfundere non potuit: nam ille, simplicium morum iuvenis, magis in ecclesiis orare quam arma tractare consuetus, homines regionis illius, qui quiete victitare nescirent, in contemptum sui excitavit; quare, tota terra praedonibus exposita, Fulco frater illius ultro ducatum corripuit. 72  Fulco, Rechin dictus, quod, germani simplicitati crebro infrendens, ad ultimum honore spoliatum perpetua custodia coercuerit, habuit uxorem quae, pruritu altioris nominis allecta, illo relicto, Philippo regi Francorum nupsit; quam is, immemor dicti, Non bene conveniunt, nec in una sede morantur,
Maiestas et amor,
tanta venere ardebat, ut, cum imperare aliis omnibus cuperet, ab ea sibi imperari aequanimiter ferret. 73  Denique omnium digitis quasi fatuus notari, ab omni orbe Christiano excommunicari, propter eius libidinem, aliquantis annis sustinuit. 74  Filii Fulconis fuerunt Gesfridus et Fulco: Gesfridus, cognomen Martelli haereditarium sortitus, suis sudoribus ampliavit; tanta pace et quiete per terras illas parta, quantum nemo viderit, nemo visurus sit; quapropter suorum insidiis necatus, egregiae probitatis decus luit. 75  Fulco, in regimine succedens, adhuc in rebus humanis versatur; de quo forsitan tempore regis Henrici dicturus, nunc de Willelmo explanabo quod restat. 76  § 236. Ille, ubi civile dissidium multo exercitio composuit, rem maioris gloriae animo sequens, terras olim Normanniae appendices, quae longo usu insoleverant, restituere intendit; Cenomanicum dico comitatum et Brittanniam. 77  Quorum Cenomanis, dudum a Martello succensa, et domino suo Hugone privata, tunc nuper aliquantulum sub Herberto Hugonis filio respiraverat: qui, ut tutior contra Andegavensem esset, Willelmo se manibus dederat, in eius fidelitatem sacramento iuratus; praeterea filiam ipsius petierat et desponderat, quae priusquam nubilibus annis matura coniugio fieret, ille morbo decessit. 78  Haeredem sibi Willelmum pronuntians, adiuratis civibus ne alium bnf6047.83 susciperent: habituri, si vellent, lenem et probum dominum; si nollent, recti sui exactorem immodicum. 79  Quo defuncto, Cenomanenses magis ad Gualterium Medantinum declinantes, cui soror Hugonis nupserat, sero tandem ut Willelmum susciperent resipuere (A. D. 1065), gravibus saepe damnis bnf6048.110 admoniti. 80  Illud fuit tempus quo Haroldus invitus Normanniam, importuna sibi aura, evectus est: quem, sicut supra dictum est, Willelmus in Brittannicam expeditionem duxit, volens eius manum explorare; simul et strictiori consilio, apparatum ostentans suum, conspicaturo quantum praestaret Anglicis bipennibus ensis Normannicus. 81  Alanus tunc ibi comes, viridis iuventa et praecellens robore, Eudonem patruum vinxerat, multa egregie fecerat; Willelmum non solum non timebat, sed et irritabat: at ille Brittanniam ut haereditarium solum calumnians, quod eam Carolus Rolloni cum filia Gisla dederat, brevi effecit ut, ultro Alanus adveniens, suppliciter se suaque dederet. 82  Sed, quia de Brittannia parum alias dicturus sum, hic quoddam miraculum, quod illis ferme diebus in Nannetis civitate contigit, paucis inseram.



>>> Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, LIBER TERTIUS., DE DUOBUS CLERICIS SOCIIS.
monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > 'versipellis' in 'Gesta regum Anglorum, p3, p2, . . .'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik